De Admirandis, Pag. 22
 
Vanini, De Admirandis

/p. 22/ voluntate moveri dixerim. Alex. – Non

inficior.

DIALOGUS V

De coelorum motu, centro et polis.

Alex. –

Coelorum motus suntne inter se contrarij?

I. C. Id philosophantium plebecula

affirmat. Alex. Imo et Philosophorum

Proceres huic adstipulantur

plebeculae, nec sine rationis fulcro.

I. C. – Eam audire percuperem. Alex. –Accipies.

Contraria sunt quae maxime distant, iccirco

duo ubi, unum in centro, alterum in concavo

ambiente, cum maxime distent, pro contrarijs

agnoscuntur. At coeli partes inter se distant,

contrariae igitur sunt. I. C. – Maior est falsa.

Aliquod enim contrarium esset aliquo alio

contrario magis contrarium, idque sine mediorum

mixtione. Duae namque metae, inter quas

ducentorum passuum intercapedo est, si contrariae

sunt, illae, quarum interstitium fuerit quingentorum

passuum, erunt magis contrariae,

magis enim distant. Addam amplius, si ponitur

in maiori distantia ratio contrarietatis in motu,

esset in capite relationis contrarietas, sicuti multum

Indice

Pagine introduttive
LIBER PRIMUS De Coelo et Aere
LIBER SECUNDUS De Aqua et Terra
LIBER TERTIUS De Animalium Generatione et Affectibus quibusdam
LIBER QUARTUS SUBTILISSIMUS De Religione Ethnicorum